- NINNII
- NINNIIgens Campana. Unde apud Liv. l. 2. 3. c. 8. Diversatus est apud Minios Celeres, Stenium, Pacullumque inclitos nobilitate ac divitiis. Eo Pacuvius Calavius, de quo ante dictum est, princeps factionis eius, quae traxerat rem ad Poenos, filium iuvenem adduxit, abstractumque etc. ex omnibus bonis libris, reponitur Ninnios, item Pacuviumque. Et quidem Ninnius nomen non modo in inscriptionibus antiquis habetur, sed et apud Cicer. l. 10. ad Attic. Ep. 16. Haec mecum Ninnius noster. Similiter l. 39. Livii c. 17. pro Minium Cerrinium, Gronovius Ninnium legit. Etsi enim et Minios offerant veteres lapides, tamen cum utrobique gentis unius et quidem Campanae homines nuncupati videantur; cum membranae Punici belli fidei sint longe certioris ac probatioris, harum auctoritas et hic valet. etiam l. 39. eiusdem Auctoris c. 13. ubi variant MSS. Barberiniusque habet, Pacullam animam eam sopanam sacerdotem. Petav. Pacullam aniniam ea sopanam. Naud Pacullam animiam asaponam: Gronov. et Pacuviam legit et Ninniam restituendam putat additque: Videntur et dubitâsse Librarii, Campanam, an Soranam, vellent. Vide eum Observat. l. 4. c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.